Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 141

Precedente Successiva

revelationibus, liquet. Atque hi saepe deliquio intermoriuntur
ab Epilepsia vapore tetro caput infestante, quamvis acuti et ingeniosi
sanitatis tempore sint. Alij vero adhuc sani laeduntur, ut aniculas
vidi multas, alij simulant. Alij a Daemone vexantur, sicut Pythonissae.
Atque hi deceperunt Aristotelem et Galenum et Avicennam
aliosque, ut crederent aliam non extare prophetiam nisi naturalem.
Sed quidem res in mundo omnes consimiles sunt, et qui bene non
distinguit, decipitur saepe. At Socrates , et Plato Prophetas sanctos a
pravis recte distinxerunt: et expectabant Reformatorem aliquem
magnum divini cultus, exhibiti impie creaturis et statuis, ut patet apud
Platonem in Alcib. et in Dial. de Voto, et de Sanctitate . Praeter multas
experientias vidi sororem Aemiliam anno suae vitae 12. oppressam a
daemone quando sol eius apheta, qui erat in Aquario per directionem
ad Saturni diametrum pervenit in Leone, et simul a Marte oblaesus
est Mercurius. Post annum convaluit signis mirificissimis ostensis, ac
deinde nupsit viro probo, et vixit in magna sanctitate usque ad 35.
annum; at anno 35. sub benignis aspectibus laeso Apheta transitu Saturni
intermortua cecidit, et vidit visiones Dei et mirabilia de seculo
venturo narravit, de inferis et coeliculis; et sapientissima evasit in
Theologia sine studio. Praedicebat eventus quam plurimos, verosque
praemissa oratione ad Deum. Unde agnovi dispositionem naturalem a
temperie et stellis conferre multum ad superiores visiones: ut et D.
Thom. fatetur: licet Deus absque his possit simul disponere, et formam,
et actum praestare.
Caput XII.
Omnes aquas, liquoresque sentire, et de sympahtia et
antipathia ipsorum.

~ Aquas etiam liquoresque omnes sensitivos esse necesse est,
cum a calore, quem sensitivum esse demonstravimus, generentur,
et informentur. Quod ipsorum ostendit constitutio
in locis et temporibus calidis ex vapore calido, qui ut
fiat aqua condensationem patitur modo, aliud nihil, ut in
Alembicis et operculis ollarum, et in fornicibus balneorum palam
fit; ubi fumi absque frigore sed ultra progredi prohibiti in aquam
densantur; et sapor ipsorum aut salsus, aut dulcis, aut insipidus, nostro
videlicet calori similis. (Nam propterea saporem non ostendit,
quod simile a simili non patitur, unde et ovi albumen crudum insipidum

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche